Latin
Lines 1.18-1.23
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.18-23
Not analysed yet
6. Eodem quoque anno Aethelstan, et Ealhere comes magnum paganorum exercitum in Cantia, in loco, qui dicitur Sandwic, occiderunt, et ex navibus eorum novem naves ceperunt; ceteri per fugam elapsi sunt.
7. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLIII, nativitatis autem Aelfredi regis quinto, Burgred, Merciorum rex, per nuncios deprecatus est Aethelwulfum, Occidentalium Saxonum regem, ut ei auxilium conferret, quo mediterraneos Britones, qui inter Merciam et mare occidentale habitant, dominio suo subdere potuisset, qui contra eum immodice reluctabantur. Nec segnius Aethelwulfus rex, legatione eius accepta, exercitum movens, Britanniam cum Burghredo rege adiit, statimque ut ingreditur, gentem illam devastans, dominio Burgredi subdit. Quo facto, domum revertitur.
8. Eodem anno Aethelwulfus rex praefatum filium suum Aelfredum, magno nobilium et etiam ignobilium numero constipatum, honorifice Romam transmisit. Quo tempore dominus Leo Papa apostolicae sedi praeerat, qui praefatum infantem Aelfredum oppido ordinans unxit in regem, et in filium adoptionis sibimet accipiens confirmavit.
9. Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt. Necnon et eodem anno Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, post Pascha filiam suam Burgredo Merciorum regi in villa regia, quae dicitur Cippanhamme, nuptiis regaliter factis, ad reginam dedit.
10. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLV, nativitatis autem praefati regis septimo, magnus paganorum exercitus tota hieme in praefata Scepige insula hiemaverunt.
11. Eodem anno Aethelwulfus praefatus venerabilis rex decimam totius regni sui partem ab omni regali servitio et tributo liberavit, in sempiternoque graphio in cruce Christi, pro redemptione animae suae et antecessorum suorum, uni et trino Deo immolavit. Eodemque anno cum magno honore Romam perrexit, praefatumque filium suum Aelfredum iterum in eandem viam secum ducens, eo quod illum plus ceteris filiis diligebat, ibique anno integro remoratus est. Quo peracto, ad patriam suam remeavit, adferens secum Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam.