# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.24-25

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.24-1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.24

12. Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est. Nam Aethelbaldus rex, et Ealhstan, Scireburnensis ecclesiae episcopus, Eanwulf quoque Summurtunensis pagae comes coniurasse referuntur, ne unquam Aethelwulf rex, a Roma revertens, iterum in regno reciperetur. Quod inauditum omnibus seculis ante infortunium, episcopo et comiti solummodo perplurimi reputant, ex quorum consilio hoc factum esse perhibetur. Multi quoque regali solummodo insolentiae deputant, quia et ille rex in hac re et in multis aliis perversitatibus pertinax fuit, sicut quorundam hominum relatu audivimus: quod et rei sequentis approbavit effectus. Nam redeunte eo a Roma, praedictus filius regis Aethelwulfi cum omnibus suis consiliariis, immo insidiariis, tantum facinus perpetrare tentati sunt, ut regem a regno proprio repellerent: quod nec Deus ita fieri permisit, nec nobiles totius Saxoniae consenserunt. Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur. Ubi enim pater iusto iudicio regnare debuerat, illic iniquus et pertinax filius regnabat; nam occidentalis pars Saxoniae semper orientali principalior est.
13. Adveniente igitur Aethelwulfo rege a Roma, tota illa gens, ut dignum erat, in adventu senioris ita gavisa est, ut, si ille permitteret, pertinacem filium suum Aethelbaldum cum omnibus suis consiliariis a totius regni sorte expellere vellent. Sed ille, ut diximus, nimia clementia et prudenti consilio usus, ne ad regni periculum perveniret, ita fieri noluit; et Iuthitham, Karoli regis filiam, quam a patre suo acceperat, iuxta se in regali solio sine aliqua suorum nobilium controversia et odio, usque ad obitum vitae suae, contra perversam illius gentis consuetudinem, sedere imperavit. Gens namque Occidentalium Saxonum reginam iuxta regem sedere non patitur, nec etiam reginam appellari, sed regis coniugem, permittit. Quam controversiam, immo infamiam, de quadam pertinaci et malevola eiusdem gentis regina ortam fuisse, maiores illius terrae perhibent; quae omnia contraria seniori suo et omni populo ita peregit, ut non solum suum proprium odium mereretur, ut a reginali solio proiceretur, sed etiam omnibus suis subsequutricibus eandem pestiferam tabem post se submitteret. Pro nimia namque illius reginae malitia omnes accolae illius terrae coniuraverunt, ut nullum unquam regem super se in vita sua regnare permitterent, qui reginam in regali solio iuxta se sedere imperare vellet. Et quia, ut opinor, multis habetur incognitum unde haec perversa et detestabilis consuetudo in Saxonia, ultra morem omnium Theotiscorum, primitus orta sit, paulo latius mihi videtur intimandum. Quod a domino meo Aelfredo, Angul-saxonum rege veredico, etiam saepe mihi referente, audivi; quod et ille etiam a veredicis multis referentibus, immo ex parte non modica illud factum commemorantibus, audierat.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
