Latin
Lines 1.26-1.27
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.26-27
Not analysed yet
14. Fuit in Mercia moderno tempore quidam strenuus atque universis circa se regibus et regionibus finitimis formidolosus rex, nomine Offa, qui vallum magnum inter Britanniam atque Merciam de mari usque ad mare fieri imperavit. Cuius filiam, nomine Eadburh, Beorhtric Occidentalium Saxonum rex, sibi in coniugium accepit. Quae confestim accepta regis amicitia et totius pene regni potestate, more paterno tryannice vivere incepit, et omnem hominem exercrari, quem Beorhtric diligeret, et omnia odibilia Deo et hominibus facere, et omnes, quos posset, ad regem accusare, et ita aut vita aut potestate per insidias privare. Et si a rege illud impetrare non posset, veneno eos necabat; sicut de adolescente quodam regi dilectissimo hoc factum compertum habetur, quem cum ad regem accusare non posset, veneno eum necavit. De quo veneno etiam praefatus ille Beorhtric rex inscienter gustasse aliquid refertur: neque enim illa venenum dare regi proposuerat, sed puero; sed rex praeoccupavit, inde ambo periere.
15. Defuncto igitur Beorhtrico rege, cum illa inter Saxones diutius fieri non posset, ultra mare navigans, cum innumerabilibus thesauris, Karolum illum famosissimum Francorum regem adiit. Ad quam, cum ante solarium multa regi afferens dona staret, Karolus ait: 'Elige, Eadburh, quem velis inter me et filium meum, qui mecum in solaro isto stat.' At illa, sine deliberatione stulte respondens, ait: 'Si mihi electio conceditur, filium tuum, in quantum te iunior est, eligo'. Cui Karolus respondens et arridens ait: 'Si me eligeres, haberes filium meum; sed quia filium meum elegisti, nec me nec illum habebis.' Dedit tamen illi unum magnum sanctimonialium monasterium; in quo, deposito seculari habitu et sanctimonialium indumento assumpto, perpaucis annis abbatissae fungebatur officio. Sicut enim irrationabiliter in propria vixisse refertur, ita multo irrationabilius in aliena gente vivere deprehenditur. Nam a quodam suae propriae gentis homine constuprata, demum palam deprehensa, de monasterio, imperio Karoli regis, deiecta, in paupertate et miseria leto tenus vituperabiliter vitam duxit; ita ut ad ultimum, uno servulo comitata, sicut a multis videntibus eam audivimus, cotidie mendicans, in Pavia miserabiliter moreretur.