# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.28-29

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.28-1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.28

16. Vixit ergo Aethewulfus rex duobus annis postquam a Roma pervenit; in quibus, inter alia multa praesentis vitae bona studia, cogitans de suo ad universitatis viam transitu, ne sui filii post patris obitum indebite inter se disceptarent, hereditariam, immo commendatoriam, scribi imperavit epistolam: in qua et regni inter filios suos, duos scilect seniores, et propriae hereditatis inter filios et filiam et etiam propinquos, pecuniarum, quae post se superessent, inter animam et filios et etiam nobiles suos, divisionem ordinabiliter literis mandari procuravit. De qua prudenti consideratione pauca de pluribus posteris imitanda scribere decrevimus, scilicet, quae ad necessitatem animae maxime pertinere intelliguntur. Nam cetera, quae ad humanam dispensationem pertinent, in hoc opusculo inserere necesse non est, ne fastidium prolixitate legentibus vel etiam audire desiderantibus procreaverit. Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit; ita tamen, si illa terra hominibus et pecoribus habitaretur et deserta non esset. Romae quoque omni anno magnam pro anima sua pecuniam, id est trecentas mancussas, portari praecepit, quae taliter ibi dividerentur: scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.
17. Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
