Latin
Lines 1.30-1.33
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.30-33
Not analysed yet
18. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLX, nativitatis autem Aelfredi regis duodecimo, Aethelbald, et in Scireburnan sepultus, et Aethelberht, frater suus, Cantiam et Suthrigam, Suth-Seaxam quoque suo dominio, ut iustum erat, subiunxit. In cuius diebus magnus paganorum exercitus, de mari adveniens, Wintoniam civitatem hostiliter invadens depopulatus est. Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
19. Aethelberht itaque, quinque annis regno pacifice et amabiliter atque honorabiliter gubernato, cum magno suorum dolore, universitatis viam adiit, et in Scireburnan iuxta fratrem suum honorabiliter sepultus requiescit.
20. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIV pagaini hiemaverunt in insula Tanet, et firmum foedus cum Cantuariis pepigerunt. Quibus Cantuarii pecuniam pro foedere servato reddere promiserunt. Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
21. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVI, nativitatis autem Aelfredi regis decimo octavo, Aethelred, Aethelberhti regis frater, Occidentalium Saxonum regni gubernacula suscepit. Et eodem anno magna paganorum classis de Danubia Britanniam advenit, et in regno Orientalium Saxonum, quod Saxonice 'East-Engle' dicitur, hiemavit, ibique ille exercitus maxima ex parte equester factus est. Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.