# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.34-36

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.34-1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.34

22. Nam, cum communi et ingenti patris sui et matris amore supra omnes fratres suos, immo ab omnibus, nimium diligeretur, et in regio semper curto inseparabiliter nutriretur, accrescente infantili et puerili aetate, forma ceteris suis fratribus decentior videbatur, vultuque et verbis atque moribus gratiosior. Cui ab incunabulis ante omnia et cum omnibus praesentis vitae studiis, sapientiae desiderium cum nobilitate generis, nobilis mentis ingenium supplevit; sed, proh dolor! indigna suorum parentum et nutritorum incuria usque ad duodecimum aetatis annum, aut eo amplius, illiteratus permansit. Sed Saxonica poemata die noctuque solers auditor, relatu aliorum saepissime audiens, docibilis memoriter retinebat. In omni venatoria arte industrius venator incessabiliter laborat non in vanum; nam incomparabilis omnibus peritia et felicitate in illa arte, sicut et in ceteris omnibus Dei donis, fuit, sicut et nos saepissime vidimus.
23. Cum ergo quodam die mater sua sibi et fratribus suis quendam Saxonicum poematicae artis librum, quem in manu habebat, ostenderet, ait: 'Quisquis vestrum discere citius istum codicem possit, dabo illi illum.' Qua voce, immo divina inspiratione, instinctus, et pulchritudine principalis litterae illius libri illectus, ita matri respondens, et fratres suos aetate, quamvis non gratia, seniores anticipans, inquit: 'Verene dabis istum librum uni ex nobis, scilicet illi, qui citissime intelligere et recitare eum ante te possit?' Ad haec illa, arridens et gaudens atque affirmans: 'Dabo,' infit, 'illi.' Tunc ille statim tollens librum de manu sua, magistrum adiit et legit. Quo lecto, matri retulit et recitavit.
24. Post haec cursum diurnum, id est celebrationes horarum, ac deinde psalmos quosdam et orationes multas; quos in uno libro congregatos in sinu suo die noctuque, sicut ipsi vidimus, secum inseparabiliter, orationis gratia, inter omnia praesentis vitae curricula ubique circumducebat. Sed, proh dolor! quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
