Latin
Lines 1.37-1.39
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.37-39
Not analysed yet
25. Quod maximum inter omnia praesentis vitae suae impedimenta et dispendia crebris querelis et intimis cordis sui suspiriis fieri affirmabat: id est, eo quod illo tempore, quando aetatem et licentiam atque suppetentiam discendi habebat, magistros non habuerat; quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat. Sed tamen inter praesentis vitae impedimenta ab infantia usque ad praesentem diem in eodem insaturabili desiderio, sicut nec ante destituit, ita nec etiam adhuc inhiare desinit.
26. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVII, nativitatis Aelfredi praefati regis decimo nono, praedictus paganorum exercitus de Orientalibus Anglis ad Eboracum civitatem migravit, quae in aquilonali ripa Humbrensis fluminis sita est.
27. Eo tempore maxima inter Northanhymbros discordia diabolico instinctu orta fuerat, sicut semper populo, qui odium incurrerit Dei, evenire solet. Nam Northanhymbri eo tempore, ut diximus, legitimum regem suum, Osbyrht nomine, regno expulerant, et tyrannum quendam, Aella nomine, non de regali prosapia progenitum, super regni apicem constituerant. Sed, advenientibus paganis, consilio divino et optimatum adminiculo, pro communi utilitate, discordia illa aliquantulum sedata, Osbyrht et Aella, adunatis viribus congregatoque exercitu, Eboracum oppidum adeunt. Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant. Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt; quod et fecerunt. Non enim tunc adhuc illa civitas firmos et stabilitos muros illis temporibus habebat. Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra. Illic maxima ex parte omnes Northanhymbrensium coetus, occisis duobus regibus, deleti occubuerunt. Reliqui vero, qui evaserunt, pacem cum paganis pepigerunt.