# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.40-45

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.40-1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.40

28. Eodem anno Ealhstan, episcopus Scireburnensis ecclesiae, viam universitatis adiens, postquam episcopatum per quinquaginta annos honorabiliter rexerat, in pace in Scireburnan sepultus est.
29. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVIII, nativitatis Aelfredi regis vigesimo, idem ipse praefatus ac venerabilis Aelfred rex, secundarii tamen tunc ordine fretus, uxorem de Mercia, nobilem scilicet genere, filiam Aethelredi Gainorum comitis, qui cognaminabatur Mucill, subarravit et duxit. Cuius feminae mater Eadburh nominabatur, de regali genere Merciorum regis; quam nos ipsi propriis oculorum nostrorum obtutibus non paucis ante obitum suum annis frequenter vidimus, venerabilis scilicet femina, per multos annos post obitum viri sui castissima vidua leto tenus permansit.
30. Eodem anno praedictus paganorum exercitus Northanhymbros relinquens, in Merciam venit, et Snotengaham adiit (quod Britannice 'Tigguocobauc' interpretatur, Latine autem 'speluncarum domus'), et in eodem loco eodem anno hiemaverunt. Quibus illic advenientibus, confestim Burhred, Merciorum rex, et omnes eiusdem gentis optimates nuncios ad Aethered, Occidentalium Saxonum regem, et Aelfred, fratrem, dirigunt, suppliciter obsecrantes, ut illi illis auxiliarentur, quo possent contra praefatum pugnare exercitum. Quod et facile impetraverunt. Nam illi fratres, non segnius promissione, congregato ex omni parte sui immenso exercitu, Merciam adeunt, et usque ad Snotengaham, bellum unanimiter quaerentes, perveniunt. Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.
31. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo primo, praefatus paganorum exercitus iterum ad Northanhymbros equitans Eboracum civitatem adiit, et ibi anno integro mansit.
32. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo secundo, supra memoratus paganorum exercitus per Merciam in Orientales Anglos transivit, et ibi in loco, qui dicitur Theodford hiemavit.
33. Eodem anno Eadmund, Orientalium Anglorum rex, contra ipsum exercitum atrociter pugnavit. Sed, proh dolor! paganis nimium gloriantibus, ipso cum magna suorum parte ibidem occiso, inimici loco funeris dominati sunt, et totam illam regionem suo dominio subdiderunt.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
