# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.46-49

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.46-1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.46

34. Eodem anno Ceolnoth, archiepiscopus Doroberniae, viam universitatis adiens, in eadem civitate in pace sepultus est.
35. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo tertio, exosae memoriae paganorum exercitus Orientales Anglos deserens et regnum Occidentalium Saxonum adiens, venit ad villam regiam, quae dicitur Raedigam, in meridiana Tamesis fluminis ripa sitam, in illa paga, quae dicitur Bearrocscire; tertioque adventus sui ibidem die comites eorum cum magna illius parte in praedam equitaverunt, aliis vallum inter duo flumina Tamesen et Cynetan a dextrali parte eiusdem regiae villae facientibus. Quibus Aethelwulf, Bearroccensis pagae comes, cum suis sodalibus in loco, qui dicitur Englafeld, obviavit, et animose ex utraque parte ibidem pugnatum est. Cumque ibi diu utrique resisterent, altero paganorum comite occiso, et maxima exercitus parte deleta, ceterisque fuga elapsis, Christiani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt.
36. His ibi ita gestis, post quatuor dies Aethered, rex et Aelfred, frater eius, adunatis viribus congregatoque exercitu, Raedigum adierunt. Cumque usque ad portam arcis pervenissent, caedendo et prosternendo quoscunque de paganis extra arcem invenissent, pagani non segnius certabant, lupino more, totis portis erumpentes, totis viribus bellum perquirunt. Ibique diu et atrociter ex utraque parte dimicatum est, sed, proh dolor! Christianis demum terga vertentibus, pagani, victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt, ibique Aethelwulfus praefatus comes inter ceteros occubuit.
37. Quo dolore et verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine 'mons fraxini' interpretatur, totis viribus et plena voluntate ad proelium prodeunt. Sed pagani, in duas se turmas dividentes, aequali testudines parant -- habebant enim tunc duos reges et multos comites -- concedentes mediam partem exercitus duobus regibus et alteram omnibus comitibus. Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt. Sed Aelfred citius et promptius cum suis, sicut ab his, qui viderunt, veredicis referentibus audivimus, ad locum proelii advenit: nimirum erat enim adhuc frater suus Aethered rex in tentorio in oratione positus, audiens missam, et nimium affirmans se inde vivum non discessurum antequam sacerdos missam finiret, et divinum pro humano nolle deserere servitium; et ita fecit. Quae regis Christiani fides multum apud Dominum valuit, sicut in sequentibus apertius declarabitur.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
