# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.50-51

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.50-1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.50

38. Decreverant ergo Christiani, ut Aethered rex cum suis copiis contra duos paganos reges sumeret proelium, Aelfred vero, suus frater, cum suis cohortibus contra omnes paganorum duces belli sortem sumere debere sciret. Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
39. Sed hoc in loco nescientibus intimandum est, quod ille locus certaminis belligerantibus inaequalis erat; nam pagani editiorem locum praeoccupaverant, Christiani ab inferiori loco aciem dirigebant. Erat quoque in eodem loco unica spinosa arbor, brevis admodum, quam nos ipsi nostris propriis oculis vidimus, circa quam ergo hostiles inter se acies, cum ingenti omnium clamore, illi perperam agentes, isti pro vita et dilectis atque patria pugnaturi, hostiliter conveniunt. Cumque aliquandiu animose et nimium atrociter hinc inde utrique pugnarent, pagani divino iudicio Christianorum impetum diutius non ferentes, maxima suarum copiarum parte occisa, opprobriosam fugam cepere; quo in loco alter de duobus paganorum regibus et quinque comites occisi occubuerunt, et multa millia paganae partis in eodem loco, et insuper per totam campestrem Aescesdun latitudinem ubique dispersa, longe lateque occisa corruerunt. Cecidit ergo Baegscecg rex et Sidroc ille senex comes et Sidroc iunior comes, et Osbern comes, et Fraena comes, et Hareld comes, et totus paganorum exercitus in fugam usque ad noctem et etiam usque ad diem sequentem, quousque ad arcem qui evaserant pervenerunt, versus est, quos Christiani usque ad noctem persecuti sunt ubique prosternentes.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
