# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.52-54

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.52-1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.52

40. Quibus cum talia praesentis vitae dispendia alienigenis perperam quaerentibus non sufficerent. His ibi gestis, iterum post quatuordecim dies Aethered rex una cum fratre suo Aelfred, adunatis viribus contra paganos pugnaturi, Basengas adierunt. Quibus hinc inde hostiliter convenientibus, et diu resistentibus, pagani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt. Quo proelio peracto, de ultramarinis partibus alius paganorum exercitus societati se adiunxit.
41. Et eodem anno post Pascha Aethered rex praefatus, regno quinque annis per multas tribulationes strenue atque honorabiliter cum bona fama gubernato, viam universitatis adiens, in Winburnan monasterio sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
42. Eodem anno Aelfred supra memoratus, qui usque ad id temporis, viventibus fratribus suis, secundarius fuerat, totius regni gubernacula, divino concedente nutu, cum summa omnium illius regni accolarum voluntate, confestim fratre defuncto suscepit. Quod etiam vivente praedicto fratre suo, si dignaretur accipere, facillime cum consensu omnium potuerat invenire, nempe quia et sapientia et cunctis moribus bonis cunctos fratres suos praecellebat, et insuper eo quod nimium bellicosus et victor prope in omnibus bellis erat. Cumque regnare prope quasi invitus uno mense impleto coeperat -- nimirum enim non putabat se, nisi divino fultum auxilio, tantam paganorum unquam posse solum sufferre austeritatem, quin etiam viventibus suis fratribus, cum magna multorum detrimenta sustinuisset -- contra universum paganorum exercitum in monte, qui dicitur Wiltun, qui est in meridiana ripa fluminis Guilou, de quo flumine tota illa paga nominatur, cum paucis et nimium inaequali numero acerrime belligeravit, et cum hinc inde utrique hostiliter et animose non parva diei parte pugnarent, pagani ad integrum suum periculum propriis suis conspectibus cernentes, et hostium infestationem diutius non ferentes, terga in fugam verterunt. Sed, proh dolor! peraudacitatem persequentium decipientes, iterum in proelium prodeunt, et victoriam capientes, loco funeris dominati sunt. Nec hoc cuiquam mirabile videatur, quod Christiani parvum in proelio numerum habebant: erant enim Saxones maxima ex parte in eodem uno anno octo contra paganos proeliis populariter attriti, in quibus octo proeliis unus rex paganorum et novem duces cum innumeris cohortibus occisi periere, exceptis cotidianis et nocturnis irruptionibus innumerabilibus, quas Aelfred saepe memoratus et singuli duces illius gentis cum suis et etiam perplures ministri regis contra paganos infatigabiliter studiose exercebant. In quibus frequentissimis irruptionibus quot millia paganae expeditionis occisa perierunt, nisi soli Deo, incognitum est; exceptis his, qui in octo supra memoratis proeliis trucidati sunt.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
