# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.55-59

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.55-1.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.55

43. Eodem quoque anno Saxones cum iisdem paganis, ea condicione, ut ab eis discederent, pacem pepigerunt; quod et impleverunt.
44. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quarto, praefatus paganorum exercitus Lundoniam adiit, et ibi hyemavit, cum quo Mercii pacem pepigerunt.
45. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quinto, saepe memoratus exercitus Lundoniam deserens, in Northanhymbrorum regionem perrexit, et ibi hyemavit in paga, quae dicitur Lindesig; cum quo iterum Mercii pacem pepigerunt.
46. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo sexto, supra memoratus saepe exercitus Lindissig deserens, Merciam adiit, et hyemavit in loco, qui dicitur Hreopedune. Burghredum quoque Merciorum regem regnum suum deserere et ultra mare exire et Romam adire contra voluntatem suam coegit, vigesimo secundo regni sui anno; qui, postquam Romam adierat, non diu vivens, ibi defunctus est, et in Schola Saxonum in ecclesia Sanctae Mariae honorifice sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat. Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret. Quibus in eadem condicione obsides dedit et iuravit, nullo modo se voluntati eorum contradicere velle, sed oboediens in omnibus esse.
47. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo septimo, supra memoratus saepe exercitus Hreopedune deserens, in duas se divisit turmas: cuius altera pars cum Healftene in regionem Northanhymbrorum perrexit, et ibi hiemavit iuxta flumen, quod dicitur Tine, et totam Northanhymbrorum regionem suo subdidit dominio, necnon et Pictos et Stratcluttenses depopulati sunt. Altera quoque pars cum Gothrum et Osscytil et Anvind, tribus paganorum regibus, ad locum, qui dicitur Grantebrycge, pervenit, et ibi hiemavit.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
