# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.60-64

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.60-1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.60

48. Eodem anno Aelfred rex navali proelio in mare contra sex naves paganorum belligeravit, et unam ex eis cepit, ceteris per fugam elapsis.
49. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo octavo, saepe memoratus paganorum exercitus noctu de Grantebrycge exiens, castellum, quod dicitur Werham, intravit; quod monasterium sanctimonialium inter duo flumina Frauu et in paga, quae dicitur Britannice Durngueir, Saxonice autem Thornsaeta, tutissimo terrarum situ situm est, nisi ab occidentali parte tantummodo, ubi contigua terra est. Cum quo exercitu Aelfred rex foedus firmiter ea condicione, ut ab eo discederent, pepigit: cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse. Sed, more suo, solita fallacia utens, et obsides et iuramentum atque fidem promissam non custodiens, nocte quadam, foedere disrupto, omnes equites, quos habebat, occidit, versusque inde ad alium locum, qui dicitur Saxonice Exanceastre, Britannice autem Cairuuisc, Latine quoque civitas in orientali ripa fluminis Uuisc sita est, prope mare meridianum, quod interluit Galliam Britanniamque, inopinate direxit, et ibi hyemavit.
50. Eodem quoque anno Halfdene, rex illius partis Northanhymbrorum, totam regionem sibimet et suis divisit, et illam cum suo exercitu coluit.
51. Ipso anno, mense Augusto, ille exercitus perrexit in Merciam, et illam regionem Merciorum partim dedit Ceolwulfo, cuidam insipienti regis ministro, partim inter se divisit.
52. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit. Et multos eiusdem gentis ultra mare compulit hostiliter et penuria atque pavore navigare, et maxima ex parte omnes illius regionis habitatores suo subdiderunt dominio.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
