# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.65-67

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.65-1.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.65

53. Eodem tempore Aelfred saepe supra memoratus rex, cum paucis suis nobilibus et etiam cum quibusdam militibus et fasellis, per sylvestria et gronnosa Summurtunensis pagae loca in magna tribulatione inquietam vitam ducebat. Nihil enim habebat quo uteretur, nisi quod a paganis et etiam a Christianis, qui se paganorum subdiderant dominio, frequentibus irruptionibus aut clam aut etiam palam subtraheret.
54. Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit; quia in eadem arce multi ministri regis cum suis se concluserant confugii causa. Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est. Quod non ita, ut putabant, evenit. Nam Christiani, antequam talem penuriam omnino subire paterentur, divinitus instigati, multo melius iudicantes aut mortem aut victoriam mereri, diluculo super paganos ex improviso irrumpunt, et a primo tempore hostes hostiliter cum rege suo maxima ex parte, paucis ad naves per fugam elapsis, prosternunt.
55. Eodem anno post Pascha Aelfred rex cum paucis fecit arcem in loco, qui dicitur Aethelingaeg, et de ipsa arce semper cum fassellis Summurtunensis contra paganos infatigabiliter rebellavit. Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem 'sylva magna,' Britannice 'Coit Maur,' equitavit; ibique obviaverunt illi omnes accolae Summurtunensis pagae et Wiltunensis, omnes accolae Hamtunensis pagae, qui non ultra mare pro metu paganorum navigaverant; visoque rege, sicut dignum erat, quasi redivivum post tantas tribulationes recipientes, immenso repleti sunt gaudio, et ibi castra metati sunt una nocte. Diluculo sequenti illucescente, rex inde castra commovens, venit ad locum, qui dicitur Aecglea, et ibi una nocte castra metatus est.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
