Latin
Lines 1.87-1.88
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.87-88
Not analysed yet
75. Nati sunt ergo ei filii et filiae de supradicta coniuge sua Aethelflaed primogenita, post quam Eadwerd, deinde Aethelgeofu, postea Aelfthryth, deinde Aethelweard natus est, exceptis his, qui in infantia morte praeveniente praeoccupati sunt; cuius numerus est Aethelflaed, adveniente matrimonii tempore, Eadredo, Merciorum comiti, matrimonio copulata est; Aethelgeofu quoque monasticae vitae regulis, devota Deo virginitate, subiuncta et consecrata, divinum subiit servitium; Aethelweard, omnibus iunior, ludis literariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est. In qua schola utriusque linguae libri, Latinae scilicet et Saxonicae, assidue legebantur, scriptioni quoque vacabant, ita, ut antequam aptas humanis artibus vires haberent, venatoriae scilicet et ceteris artibus, quae nobilibus conveniunt, in liberalibus artibus studiosi et ingeniosi viderentur. Eadwerd et Aelfthryth semper in curto regio nutriti cum magna nutritorum et nutricum diligentia, immo cum magno omnium amore, et ad omnes indigenas et alienigenas humilitate, affabilitate et etiam lenitate, et cum magna patris subiectione huc usque perseverant. Nec etiam illi sine liberali disciplina inter cetera praesentis vitae studia, quae nobilibus conveniunt, otiose et incuriose permittuntur, nam et psalmos et Saxonicos libros et maxime Saxonica carmina studiose didicere, et frequentissime libris utuntur.
76. Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat. Divina quoque ministeria et missam scilicet cotidie audire, psalmos quosdam et orationes et horas diurnas et nocturnas celebrare, et ecclesias nocturno tempore, ut diximus, orandi causa clam a suis adire solebat et frequentabat. Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat. Franci autem multi, Frisones, Galli, pagani, Britones, et Scotti, Armorici sponte se suo dominio subdiderant, nobiles scilicet et ignobiles; quos omnes, sicut suam propriam gentem, secundum suam dignitatem regebat, diligebat, honorabat, pecunia et potestate ditabat. Divinam quoque scripturam a recitantibus indigenis, aut etiam, si casu quodam aliunde adveniret, cum alienigenis pariter preces audire sedulus et sollicitus solebat. Episcopos quoque suos et omnem ecclesiasticum ordinem, comites ac nobiles suos, ministeriales etiam et omnes familiares admirabili amore diligebat. Filios quoque eorum, qui in regali familia nutriebantur, non minus propriis diligens, omnibus bonis moribus instituere et literis imbuere solus die noctuque inter cetera non desinebat. Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset: in hoc pium et opinatissimum atque opulentissimum Salomonem Hebraeorum regem aequiparans, qui primitus, despecta omni praesenti gloria et divinitiis, sapientiam a Deo deposcit, et etiam utramque invenit, sapientiam scilicet et praesentem gloriam, sicut scriptum est, 'Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia praestabuntur vobis.' Sed Deus, Qui est semper inspector internarum mentium, meditationum et omnium bonarum voluntatum instigator, necnon etiam, ut habeantur bona desiderata, largissimus administrator, neque enim unquam aliquem bene velle instigaret, nisi et hoc, quod bene et iuste quisque habere desiderat, largiter administraret, instigavit mentem eius interius, non extrinsecus: sicut scriptum est, 'Audiam, quid loquatur in me dominus Deus.' Coadiutores bonae meditationis suae, qui eum in desiderata sapientia adiuvare possent, quo ad concupita perveniret, quandocunque posset, acquireret; qui subinde --velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat --mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.