# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.92-93

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.92-1.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.92

80. Illo enim tempore et multo ante omnes regiones dexteralis Britanniae partis ad Aelfred regem pertinebant et adhuc pertinent: Hemeid scilicet, cum omnibus habitatoribus Demeticae regionis, sex filiorum Rotri vi compulsus, regali se subdiderat imperio; Houil quoque filius Ris, rex Gleguising, et Brochmail atque Fernmail filii Mouric, reges Guent, vi et tyrannide Eadred, comitis, et Merciorum compulsi, suapte eundem expetivere regem, ut dominium et defensionem ab eo pro inimicis suis haberent. Helised quoque filius Teudubr, rex Brecheniauc, eorundem filiorum Rotri vi coactus, dominium regis praefati suapte requisivit. Anaraut quoque filius Rotri, cum suis fratribus, ad postremum amicitiam Northanhymbrorum deserens, de qua nullum bonum nisi damnum habuerat, amicitiam regis studiose requirens ad praesentiam illius advenit, cumque a rege honorifice receptus esset, et ad manum episcopi in filium confirmationis acceptus, maximisque donis ditatus, se regis dominio cum omnibus suis eadem condicione subdidit, ut in omnibus regiae voluntati sic oboediens esset, sicut Aethered cum Merciis.
81. Nec in vanum illi omnes regis amicitiam acquisiverunt. Nam, qui desideraverunt potestatem terrenam augere, invenerunt; qui pecuniam, pecuniam; qui familiaritatem, familiaritatem; qui utramque, utramque. Omnes autem habuerunt amorem et tutelam ac defensionem ab omni parte, qua rex seipsum cum suis omnibus defendere potuit. Cum igitur ad eum advenissem in villa regia, quae dicitur Leonaford, honorabiliter ab eo susceptus sum, et cum eo illa vice octo mensibus in curto mansi, in quibus recitavi illi libros quoscunque ille vellet, et quos ad manum haberemus. Nam haec est propria et usitatissima illius consuetudo die noctuque, inter omnia alia mentis et corporis impedimenta, aut per se ipsum libros recitare, aut aliis recitantibus audire. Cumque ab eo frequenter licentiam revertendi quaererem et nullo modo impetrare possem, tandem cum et licentiam omnino exposcere statuissem, diluculo vigiliae Natalis Domini advocatus ad eum, tradidit mihi duas epistolas, in quibus erat multiplex supputatio omnium rerum, quae erant in duobus monasteriis, quae Saxonice cognominantur Cungresbyri et Banuwille, et mihi eodem die tradidit illa duo monasteria cum omnibus, quae in eis erant, et sericum pallium valde pretiosum et onus viri fortis de incenso, adiciens his verbis 'non ideo dedisse parva illa, quod sequenti tempore nollet dare maiora'. Nam sequentis temporis successu ex improviso dedit mihi Exanceastre, cum omni parochia, quae ad se pertinebat, in Saxonia et in Cornubia, exceptis cotidianis donis innumerabilibus in omni genere terrestris divitiae, quae hoc in loco percensere longum est, ne fastidium legentibus procreent. Sed nullus existimet, pro vana aliqua gloria aut adulatione aut maioris honoris quaerendi gratia, me talia hoc in loco dona commemorasse: quod coram Deo nec ideo fecisse testor, se ut nescientibus propalarem, quam profusus in largitate ille sit. Tunc confestim dedit mihi licentiam equitandi ad illa duo monasteria omnibus bonis referta, et inde ad propria revertendi.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
