# Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.94-13

Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi, Lines 1.94-1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/asserius/asserius-de-rebus-gestis-aelfredi/1.94

82. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro. Sed, Deo misericorditer favente et civibus viriliter se defendentibus, munitionem irrumpere non potuit.
83. Eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, post incendia urbium stragesque populorum, Lundoniam civitatem honorifice restauravit et habitabilem fecit; quam Aetheredo, Merciorum comiti, commendavit servandam. Ad quem regem omnes Angli et Saxones, qui prius ubique dispersi fuerant aut cum paganis sub captivitate erant, voluntarie converterunt, et suo dominio se subdiderunt.
84. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset; tunc Sigonam deserentes in ostium Materne divertunt, contra quod diu ac longe navigantes, demum non sine labore usque ad locum, qui dicitur Caziei, id est villa regia, pervenerunt. In quo loco hiemaverunt integro anno. Sequenti anno in ostium fluminis, quod dicitur Iona, intraverunt, non sine magno regionis damno, et illic remorati sunt anno uno.
85. Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam universitatis adiit; sed Earnulf, filius fratris sui, sexta, antequam defunctus esset, hebdomada, illum regno expulerat. Quo statim defuncto, quinque reges ordinati sunt, et regnum in quinque partibus conscissum est, sed tamen principalis sedes regni ad Earnulf iuste et merito provenit, nisi solummodo quod in patruum suum indigne peccavit. Ceteri quoque quatuor reges fidelitatem et oboedientiam Earnulfo, sicut dignum erat, promiserunt: nullus enim illorum quator regum hereditarius illius regni erat in paterna parte, nisi Earnulf solus. Quinque itaque reges confestim, Karolo moriente, ordinati sunt, sed imperium penes Earnulf remansit. Talis ergo illius regni divisio fuit: nam Earnulf orientales regiones Hreni fluminis, Hrothuulf quoque internam partem regni accepit, Oda etiam occidentale regnum, Beorngar et Witha Langobardiam, nec non et illas regiones, quae in illa parte montis sunt. Nec tamen tanta et talia regna inter se pacifice servaverunt. Nam bis pleno proelio inter se belligeravere, et illa regna persaepe devastaverunt invicem, et unusquisque alterum expulit de regno.

---

Asserius, ASSERIUS DE REBUS GESTIS AELFREDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/asserius.html.
