# Arca Noe 111.6-8

Athanasius Kircher, Arca Noe, 111.6 to 111.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/111.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/111.6

Verùm de hisce quàm fusissimè in Tertio Libro de Mundi renascenti statu agetur. Porrò quemadmodum in humanae vitae transactione aquâ nil magis neces sarium fuit, ita quoque de magno aquarum commeatu per unius anni curriculum sufficienti Noëmum providisse, nemo dubitare debet, nisi is forsan, qui hujus elementi necessarium usum non norit. Primò itaque duas cisternas, uti supra ostendimus, in extremis Arcae angulis posuit, quae per suggrundiorum canales tempore pluviarum replebantur; verùm cum haec minimè sufficere posse viderentur; in secunda hac Contignatione, quae Magazinum refert, plurima plena aquis dolia eum imposuisse, à ve ro haud abludit, ex quibus uti singulis diebus pro quadrupedibus potandis, unum insumi poterat, ita quoque ad numerum 365 facilè, ad tot nimirum quot dies in anno, pertingebant; Cum verò aqua non solùm in potûs usum distribueretur, sed & in diluendis Arcae sordibus, mundandisque stabulis, & ambulacris, necessariò impenderetur, vix indies unum ex doliis, nisi insigni capacitate praeditum, in multiplicem Qui puusum, in quem aqua adhibebatur, suffi tant bestias in Diciens videbatur nisi defectum cisterna luvio potu supplerent. Qui verò animalia intra aquae ab stinuisse, Arcam sine potu perstitisse audaciù Sacris liasserunt, hos ipsis bestiis adnumeran-teris contradicunt. dos De Gallinis, Columbis pecoribus pecudibusque provisio. Oves, Bo ves, Caprae complures in Arcam introduxit Nos in necessariam vitae sustentationem. dos censeo, nisi miraculo id accidisse Diluvium necessariis destitutus, renavelint, quod tamen supervacaneum scentis Mundi propagatio retardaretur.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
