# Arca Noe 115.5-8

Athanasius Kircher, Arca Noe, 115.5 to 115.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/115.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/115.5

Ego sanè multùm laboravi, ut omnes volucrum species ad hanc supe riorem Arcae partem supplendam suffi cientes reperirem, quae cum non occurerent, primigeniis speciebus eas quoque jungendas censui, quae uti ex diversarum specierum congressu nasci possent, ita easdem Arcae includere non erat necessarium; ne tamen magna cavearum pars vacua maneret, & Arca re pleretur, spurias cum legitimis, & eas quoque, quas clima, diversusque coeli aspectus quoad formam exteriorem diversas reddiderat, unà imposuimus; stabula, seu nidi singuli tam ampli sunt, ut vel in unius Aquilini receptaculi pavimento 240. Aquilae consistere possint, quod sic ostendo: cum longitudo Aquilini stabuli in longitudine habeat 20 cubitos, in latitudine 12 quae in se ducta dabunt 240 cubitos quadratos, quo rum unusquisque cubus unius Aquilae capax esse potest. Ambulacrum verò in longitudinem Arcae excurrens, uti & ambulacra quinque in transversum posita, octo cubitorum latitudinem habent, ad ambulatio nem tum hominum, tum quarundam volucrum domesticarum commodissi ma; ex his quoque per portas ad singula nidorum receptacula iis, qui volucrum curam habebant, aditus datur, ut ex Ichnographia patet. Quoniam verò difficile erat, ex Bromatodochio inferiori ciborum copiam semper singulis volucribus aptam asportare; hinc ad labores moderandos, in singulis ambulacris transversis clathra ferrea A. B. C. D. E. aptavimus, per quae pro volucribus sufficiens commeatus attrahi posset, & una Magazinum undique clausum, nonnullum lumen & una gravem mephitim per ea exspirare posset. In ultimo quoque quinque transversorum ambulacrorum angulo, quae hoc signo * notantur, occultos siphones usque in ipsam sentinam deduximus, ut per eos, tum hominum, tum animalium sordes & stercora exonerarentur, & exoneratione peracta cooperculis suis iterum ad foetorum exspirationem impediendam, clauderentur. Restat modò tectum, quod uti in praecedentibus diximus, non nisi unum cubitum, iuxta praeceptum Domini ele vabatur, uti figura hîc adjuncta docet; ubi ex plano Arcae tectum uno cubito b. a. exaltatum vides.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
