# Arca Noe 117-3

Athanasius Kircher, Arca Noe, TABULA ORNITHOTROPHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/117-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/117-3

II. LATUS. Verum ne nihil in hac praemissa deABCDE. Spiracula Ambulascriptione ad Lectoris curiositatem ocrorum. misisse videremur, hic opticam projeAviarium magnum ex peregrinis ctionem trium Contignationum unà volucribus. cum animalibus ad vivum expressis, eoF. Gryphofalcones, & quas Harpyias vo rumque stabulis & nidis, magno lacant. bore adumbratam, apponendam duxiG. Columbae, Palumbi, differentes spemus. cies. ATHA ARCAE ISEMICAE LIBER SECUNDUS, CATACLISMUS, SIVE DILUVIUM UNIVERSALE. PRAEFATIO. Rcà, in qua construenda Noë centum annorum curriculum insumpserat, jam finitâ, omnibusque numeris absoluta, Stabulis quoque pro animantibus quadrupedibus, Reconditoriis pro cibario, commeagtu, Habitaculis pro Se suisque Filiis. Filiorumque Uxoribus, nec non in eadem regione Caveis Nidis. que avium, ordine & dispositione mirificâ extructis, nihil aliud restare videbatur, nisi ut congregatis cunctis, quae sub Coelo sunt, animantibus, jam sui in Arcam ingressus fieret exordium; quod Sacei Textus adeò dilucidè, distinctè & copiosè describit, ut nil ferè quod ad eam rem, vel dignum cognitu, vel scitu necessarium pertinei desiderari possit, quod non ab eo expressum indicatumque sit, vel non ex iis, quae ab eo prodita sunt, facilè conjici comprehendique possit. Exposuit enim temporis momentum, quo coeptum sit Diluvium, quo modo factum, quibus ex causis profectum, quam latè patens, quamque super terram in sublime elatum, quantum damni & exitii importaverit, quanto tempore terram aquis oppressam tenuerit, quandò diminui coeperit, quo primùm in loco, & quanto tempore ab initio Diluvii Arca consederit, qua arte, & ingenio Noë aquarum decrementum explorarit, quandò denique finitum fuerit, & Noc cum suis, atque cum animantibus egressus, & quomodò sacrificio Deo ex cunctis mundis animantibus oblato, laetissimis à Deo promis sis recreatus sit, & confirmatus. De quibus omnibus & singulis in hoc Secundo Libro, Deo adspirante acturi sumus.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
