Latin
TABULA ORNITHOTROPHII
Athanasius Kircher, Arca Noe 118
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim habet 7. capiit Genesis. Anno sexcentesimo vitae Noë, mense secundo, septimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, &catarractae coeli apertae sunt; &facta est pluvia super terram quadraginta diebus, &quadraginta noctibus. In articulo diei illius ingressus est Noe, &Sem, &Cham, &Japhet filii ejus, &uxor ejus, &uxores filiorum ejus cum eis in Arcam, ipsi &omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, &omne quod movetur super terram in genere suo, &cunctum volatile secundum genus suum; universae aves, cunctaeque volucres ingressae sunt ad Noe in Arcam, bina &bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitę, ea quae ingressa sunt, masculus &foemina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat illi Deus, &inclusit eam Dominus deforis; factumque est Diluvium quadraginta diebus super terram &multiplicatae sunt aquę, &elevaverunt Arcam in sublime super terram, vehementer enim inundaverunt, &omnia repleverunt in superficie terrę, porrò Arca ferebatur super aquas; &aquae praevaluerunt nimis supra terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo coelo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super omnes montes quos operuerat; consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram, universi homines, &cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt; mansit autem solus Noe, &qui cum eo erant in Arca, obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.