# Arca Noe 118

Athanasius Kircher, Arca Noe, TABULA ORNITHOTROPHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/118

Sic enim habet 7. capiit Genesis. Anno sexcentesimo vitae Noë, mense secundo, septimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, & catarractae coeli apertae sunt; & facta est pluvia super terram quadraginta diebus, & quadraginta noctibus. In articulo diei illius ingressus est Noe, & Sem, & Cham, & Japhet filii ejus, & uxor ejus, & uxores filiorum ejus cum eis in Arcam, ipsi & omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, & omne quod movetur super terram in genere suo, & cunctum volatile secundum genus suum; universae aves, cunctaeque volucres ingressae sunt ad Noe in Arcam, bina & bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitę, ea quae ingressa sunt, masculus & foemina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat illi Deus, & inclusit eam Dominus deforis; factumque est Diluvium quadraginta diebus super terram & multiplicatae sunt aquę, & elevaverunt Arcam in sublime super terram, vehementer enim inundaverunt, & omnia repleverunt in superficie terrę, porrò Arca ferebatur super aquas; & aquae praevaluerunt nimis supra terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo coelo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super omnes montes quos operuerat; consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram, universi homines, & cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt; mansit autem solus Noe, & qui cum eo erant in Arca, obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
