Latin
12.1 to 12.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 12.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim Autographum Enoch vetustate temporum perierit: verisimile tamen est, ut supra quoque ex Origene ostendimus, tam admirabilem filiorum hominum ante Diluvium historiam continuâ &successivâ traditione propagatam scriptisque ab antiquis viro DEI traditam, ad Christi tempora, &indè ad nos usque pervenisse. Nam ab Adamo li teras &disciplinas coepisse in praecedentibus dictum est, &ex Profana Historia notum est; Chaldaeos quoque Astronomiam, &literas habuisse ante Alexandri Monarchiam tribus millibus &sexcentis annis, ac triginta quatuor, apertè docet Georgius Syncellus Author Graecus. Epigies quoque ait, septingentos annos &lius ante Ninum &Phoroneum inventos Babyloniae laterculos coctiles incriptos pro siderum observatione. Quae omnia Moysi consentiunt, ut alibi de monstravimus. Infamem autem vitam nominum, peccataque enormia oppressionis, libidinis, &promiscuae luxuriae, ob quae DEUS justa indignarione commotus, genus humanum delendum putaverit, praeter ipsam Sacram Scripturam, etiam alia fragmenta Orientalium testificantur. Quod verò Historia Apocrypha narret, Spiritus, seu Daemones se hominibus commiscuisse, id SS. PP. atque omnium ferè Interpretum placitis repugnat. Rabbini tamen more solito superstitiosi, hanc inauditam scelerum enormitatem, ab impiis ante Diluvium hominibus perpetratam, mordicus de fendunt &inter caeteros Rab. Becchai &Rabboth, super hoc Genesis verbum: NOA ID: his verbis: &e Γri 0 Γἄρ ΘΥησοO&DOD &ID) &D NODrD V mapI Et isti sunt spiritus, &daemones, &Lamiqui videlicet ex promiscua enormique libidine rocreati sunt;) spiritus enim mares, imprae gnati à foemina genuerunt foemmas, &spiitus foeminae impraegnatae ab homine viro, progenuerunt mares. Quae aliter ac de incubis &succubis daemonibus intelligenda non sunt; in hoc solùm impudentissimè errant, quòd Adamum hujus quoque impietatis &authorem &complicem faciant. Quae &Berosus antiquissimus, hoc est, vvm v, Bar Hoschia, filius Hoseae, in suo de Temporibus libello testatur: Scribunt, inquit, illis temporibus cira Libanum fuisse Enohurbem maximam Gigantum; Hi vastitate corporis, ac robore confisi, inventis armis omnes opprimebant, libidinique inservientes, invenerunt papiliones, &instrumenta Musica, &omnes delicias. Manducabant homines, &procurabant aborsus in eduliumque praeparabant (veluti ova &commiscebantur matribus, filiabus, sororibus, masculis &brutis. Ubi alii legunt (daenonibus brutorum formâ.