Latin
PARS I
Athanasius Kircher, Arca Noe 120
Unproofread scanNot analysed yet
Sex enim diebus factus est Mundus, septima autem die DEUS requievit ab operibus suis; quo sane haud incongruè innuit, se &Mundi esse Authorem, &Diluvii: illum ob ineffabilem bonitatem condidit, hoc effecit nostrorum merito delictorum; ut Mortales vel ex numero dierum, quibus Mundus conditus fuit immensam DEI bonitatem, liberalitatem &beneficentiam erga genus humanum, quem continuo religionis cultu revere ri, &adorare debebant, ab illo dege neres neglectoque Divini Numinis cul tu, vitam horrenda omnium scelerum immanitate cum irremediabili DEI offensa contaminarunt. Et quia DEI est proprium, misereri semper &parcere, ideò hoc ante Diluvium septendium ipsis ad poenitendum concessisse videtur, ut imminentis Diluvii formidine perculsos ad veniam postulandam cogeret; atque sic impietatis &injustitiae operibus renunciantes, hoc pacto misericordiam DEI consequerentur Neque enim ullum dubium est, quin ul timis anni diebus Arcâ jam extructa, ad tam admirandam vastamque molem, &nunquam visam, auditamque fabricam huic similem contemplandam, ingens hominum confluxus factus fuerit; atque adeò dum luculenter viderent, otiosum non esse, quòd à centum an norum spatio, tanto cum ordine, &singularum partium symmetria à Noëmo constructum fuerat, hujus sanè stupendae machinae finem à Noëmo explorare contenderint. Noëmum verò fidelem DEI servum, ne quicquam Divinae voluntatis executioni proficuum consentaneumque omisisse videretur; hoc vel simili verborum tenore eos allocutus videtur. O Infelices Mortales, ad vos hodierna lie diriguntur verba oris mei. Videtis Arcam hanc, centum annorum fabricam, jam tandem consummatam; intueamini &obstupescite opus dextrae Excelsi, cujus finem tam anxiè à me quaeritis.