# Arca Noe 120

Athanasius Kircher, Arca Noe, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/120

Sex enim diebus factus est Mundus, septima autem die DEUS requievit ab operibus suis; quo sane haud incongruè innuit, se & Mundi esse Authorem, & Diluvii: illum ob ineffabilem bonitatem condidit, hoc effecit nostrorum merito delictorum; ut Mortales vel ex numero dierum, quibus Mundus conditus fuit immensam DEI bonitatem, liberalitatem & beneficentiam erga genus humanum, quem continuo religionis cultu revere ri, & adorare debebant, ab illo dege neres neglectoque Divini Numinis cul tu, vitam horrenda omnium scelerum immanitate cum irremediabili DEI offensa contaminarunt. Et quia DEI est proprium, misereri semper & parcere, ideò hoc ante Diluvium septendium ipsis ad poenitendum concessisse videtur, ut imminentis Diluvii formidine perculsos ad veniam postulandam cogeret; atque sic impietatis & injustitiae operibus renunciantes, hoc pacto misericordiam DEI consequerentur Neque enim ullum dubium est, quin ul timis anni diebus Arcâ jam extructa, ad tam admirandam vastamque molem, & nunquam visam, auditamque fabricam huic similem contemplandam, ingens hominum confluxus factus fuerit; atque adeò dum luculenter viderent, otiosum non esse, quòd à centum an norum spatio, tanto cum ordine, & singularum partium symmetria à Noëmo constructum fuerat, hujus sanè stupendae machinae finem à Noëmo explorare contenderint. Noëmum verò fidelem DEI servum, ne quicquam Divinae voluntatis executioni proficuum consentaneumque omisisse videretur; hoc vel simili verborum tenore eos allocutus videtur. O Infelices Mortales, ad vos hodierna lie diriguntur verba oris mei. Videtis Arcam hanc, centum annorum fabricam, jam tandem consummatam; intueamini & obstupescite opus dextrae Excelsi, cujus finem tam anxiè à me quaeritis.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
