Latin
123.6 to 123.9
Athanasius Kircher, Arca Noe 123.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
En promptum me habes cum familia mea ad tuae voluntatis beneplacitum, non eo quo vellem, sed quo imbecillitas mea potest, modo, humili mentis obsequio exequendum Da igitur servo tuo humillimo, quod jubes, &jube, quod vis. Hisce à Noëmo ad DEUM magnâ cordis profusione prolatis, illicò surre xit, &accitis filiis cum uxoribus, eo ad forti animo Divinae voluntatis bene placitum exequendum, admonuit, Gratiae Divinae, operisque prosequendi magnitudinem exposuit, &ne malorum calamitatumque formidandis turbinibus, quibus paulò post Mundus involvendus esset, terrerentur, eo, quo potuit verborum vigore moerentium animos erexit; neque viribus humanis in hujus Arcae administratione inniterentur, sed in Divinae assistentiae directione omnem spem fiduciamque suam repositam haberent; in tribulationibus constitutis non defuturum benignissimi DEI auxilium, ut negotium, quod ejus jussu coeptum erat, ejus quoque ope desideratum exitum lortiretur. His itaque praemissis, ipse cum uxore sua extemplo pontem, per quem ir Arcam aditus dabatur, conscendit, in medio ostii consistens, animantiun primò quadrupedum progressionem orditus est, at ne confusio inter tot animalia nasceretur, duos filios suos ad initium pontis unà cum uxoribus constituit, qui juxta ordinem praescriptum singula bina, aut septena ad subeundum pontem sollicitarent. Intra Arcam verò majorem natu filium constituit, qui singula bina, aut septena ex animalibus ex instructione patris, in constituta cubilia singulis propria, &primò quidem majora, &ferociora animalia, deindè alia quoque mansuetioris naturae, introducerent; quae deindè suapte sponte sequebantur reptilia, inter suppedanea stabulorum, locum suum destinatum repertura. Restabat avium, quae in tecto Arcae residebant, Noëmi voluntatem expectantium genus multiplex. Hae enim uti per ostium Arcae in stationem quadrupedibus destinatam, sine periculo ingredi non poterant; ita Noëmus fenestram, quam in suprema contignatione sibi, &volatilibus constituerat, mox aperuit, &dato signo, quocunque tandem modo: Eccè ociente, unà cum Noë filiis uxoribusmnes volucres tecto relicto per feneque Arcae inclusit, Dominus aforis clausii ostium. Verùm ut velut ἐν τῷ τύπῳ stram binae, vel septenae ejusdem speciei, DEI nutu, sine confusione ingresLector hanc admirandam faciem, id est sae, singulae opportunum sibi locum sor ingressum animalium in Arcam, luculentitae fuerunt.