Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Arca Noe 125-3
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia pontus erat, deerant quoque littora ponto. Sed jam statum interioris Arcae exponamus. Sentiebant &hanc inexplicabilem Naturae luctam vel ipsa animalia, una cum rationali creatura in Arca conclusiquidem ex horrendis ventorum sa; mugitibus, fragoribusque tonitruorum fulgurumque, quae in omnia Arcae spiracula penetrabant irradiatio ne, timor &tremor cecidit super ea, deindè aquarum catarractae, veluti flumina quaedam ex sublimi in Arcae te ctum praecipitata, praeter horrendos nauditosque fragores &strepitus, aeris que irati ululatus, saevientium ventorum flatibus, continuaque fluctuum insultantium agitatione, Arca nunc in hanc, nunc in illam partem impulsa animantia quietis nescia unà secum miro commotionis impetu exagitabat; undè ex insolito rerum eventu, trepidatione, metuque consternata in summa &densa caligine horrendis vociferationibus veluti summersi Orbis ruinam contestabantur; hinc rugiebant Leones, illinc Elephantes barriebant, mu giebant Boves, Canes latrabant, bala bant Oves, Lupi ululabant, grunnieban Sues; caetera omnia animalia ad luctuosas hujusmodi vociferationes, &clamores excitabant; undè totius Arcae oeconomia in confusionem ducta, veluti infelicem mox perituri Mundi statum lugere videbantur: clangebant Aquilae Corvi crocitabant; Bubones, &Noctua luctuoso carmine ululantes sui generis casum lugebant: cunctae volucres ca norae, omisso dulcis modulationis exer citio, non nisi gemebundo pipitu Orbis cladem deplorare videbantur.