# Arca Noe 125-3

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/125-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/125-3

Omnia pontus erat, deerant quoque littora ponto. Sed jam statum interioris Arcae exponamus. Sentiebant & hanc inexplicabilem Naturae luctam vel ipsa animalia, una cum rationali creatura in Arca conclusiquidem ex horrendis ventorum sa; mugitibus, fragoribusque tonitruorum fulgurumque, quae in omnia Arcae spiracula penetrabant irradiatio ne, timor & tremor cecidit super ea, deindè aquarum catarractae, veluti flumina quaedam ex sublimi in Arcae te ctum praecipitata, praeter horrendos nauditosque fragores & strepitus, aeris que irati ululatus, saevientium ventorum flatibus, continuaque fluctuum insultantium agitatione, Arca nunc in hanc, nunc in illam partem impulsa animantia quietis nescia unà secum miro commotionis impetu exagitabat; undè ex insolito rerum eventu, trepidatione, metuque consternata in summa & densa caligine horrendis vociferationibus veluti summersi Orbis ruinam contestabantur; hinc rugiebant Leones, illinc Elephantes barriebant, mu giebant Boves, Canes latrabant, bala bant Oves, Lupi ululabant, grunnieban Sues; caetera omnia animalia ad luctuosas hujusmodi vociferationes, & clamores excitabant; undè totius Arcae oeconomia in confusionem ducta, veluti infelicem mox perituri Mundi statum lugere videbantur: clangebant Aquilae Corvi crocitabant; Bubones, & Noctua luctuoso carmine ululantes sui generis casum lugebant: cunctae volucres ca norae, omisso dulcis modulationis exer citio, non nisi gemebundo pipitu Orbis cladem deplorare videbantur.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
