Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 128
Unproofread scanNot analysed yet
Ambrosio, Di luvium adduxit DEUS, quandò augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariteatque animantium foetura se fundit; tun emm dolor eorum, qui in abundantia sua pu niebantur, major fuit, tunc ultio terribiliotanquam dicentis DEI. Eccè omnia secun dum liberalitatis Divinae gratiam dives Natura generavit omnia in usum hominum ger minavit terra foecundior, segetes spectantur tritico &hordeo replentur campi, comae ar borum, venturi fructus floribus vestiuntur, non deest Terra obsequiis suis, bestiae non de sunt muneribus, quae frequenter solvuntur in partus, &ut homini nihil desit, homo solus partibus suis deest, nescit authorem suum, à quo ei omnia ministrantur; negligit condito rem. Pereant igitur cum homine omnia, cujus gratiâ condita sunt omnia: in suis divitiis consumetur homo, cum sua dote moriatur Ita Divus Ambrosius. Accedit &illud, ut videlicet homines apertiùs cognoscerent, &sine ulla dubitatione crederent, hocce Diluvium non ex soli naturalibus causis, sed maximè per su pernaturalem DEI omnipotentiam, esse factum, eò quod Verno Aestivoque tem pore, contigit Diluvium, quo, calore solis omnia ad siccitatem tendunt, plu viae utplurimùm cessare soleant; Au tumnali autem, &Hyemali tempore quo omnia humentis naturae ubertate pluviarumque copia diluuntur, Diluvium sit sublatum, utroque scilicet tem pore, tam procreando, quam abolende Diluvio, contrario Hisce itaque praemissis, jam de Di luvium efficientibus causis agendum re stat, ut num naturales causae ad Dilu vium constituendum, sufficere potue rint. Dico itaque, triplicem considerar posse causam alicujus Diluvii: Primò est continuatus imbrium nimborumque immodicus casus, niviumque conden satarum in altissimis montibus dissolutio: undè flumina, magna aquarum mole onusta, qua data porta ruunt per apertos planitierum campos, torrentiumque ex altissimis montibus de volutio rapit sylvas, &saxa revolutis remissa compagibus rotat; urdes &implicitos traliit montibus suis populos, ruinam, an naufragium querantur, incertos, atque semina, &quod opprimeret, &quod mergeret, venit; &uti Seneca ait.