Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 132
Unproofread scanNot analysed yet
An non altissimos sub coelo montes perpetuis nubibus, nivibusque obtectos sensatâ "idianâ experientiâ spectamus? Quid enim nubes aliud sunt, quam aqueus vapor; aut quid nives, nisi aqua ex frigore in candidos floccos condensata? cum itaque excelsissimi totius Orbis montes, ubique perpetua nive candentes spe ctentur, nives verò, &grando, uti diximus, pluvia in corpus solidum con densata sit, omnium opinione amens habebitur, qui pluvias illuc pervenire non potuisse, audaciùs assereret. Cum enim communi Meteorologorum Mathematicorumque calculo suprema mediae aeriae regionis portio vix quinquaginta milliaribus Italicis a terrae superficie distare censeatur: vix in Orbe quoque tantae altitudinis mons reperiatur, qui ad altitudinem tertiae regionis aeris pertingat; nubes autem eò pertingere, &consequenter pluvias ibidem generari posse, quis jam negabit? Si Montes Europae, Asiae &Africa cum Andibus Americae meridionalis altissimis totius Orbis terrarum montibus comparemus, illi sine dubio veluti vi burna inter cypressos esse reperientur &tamen hi quemadmodum ex Patribus Nostris, qui hosce montes, ex Regno Chile, in Regnum Paraquaiae profecturi transcenderunt, nivibus, vaporibus nebulis confertos, experti sunt; haec au tem pluviarum ibidem dominantium indicium manifestum praebent. Quis hujusmodi montes extra omnem pluviarum regionem constitutos esse negabit?