Latin
133.5 to 133.9
Athanasius Kircher, Arca Noe 133.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Lyranus tredecim cubitis submersam censet, id est ab altissimi montis vertice non nisi duobus cubitis dissitam. Delirasse praetere à videtur Lyranus, cum dicit, Arcam quo cunque tandem motam, semper super altissimorum montium catenas, id est per aquas, quae quindecim tantùm cu bitis vertices eorum excederet, fluctuas se; Et uti hoc rectae rationis dictamin repugnat, ita quoque facilè eliditur. Quasi verò omnes altissimi Telluris montes, cujusmodi ille montem Araral esse putat, non nisi quindecim cubitis infra aquam demersi fuerint, cum unu tantùm in toto Orbe prae omnibus altis simus extiterit supra quem aqua quindecim cubitis, juxta Sacrae Genesis Textum elata censeri debeat, cujusmodi montem Ararat non fuisse complures multò Ararat altiores, uti sunt Caucasus, Athon, Taurus, &caeteri, quos in Prae cedentibus adduximus, sat testantur. Non igitur per catenas montium, aut ui ipse putat, supra altissimos vertices montium Arcam haesisse, sed hinc indè supra camporum planities, supra vallium profunditates, &supra collium montium que juga &vertices, tam excelsos quam humiles, prout à fluctibus agitabatur. nunc in hanc, nunc in illam partem mo tam incitatamque fuisse, ita ut nonnunquam quindecim cubitis, modo centum, aliquandò mille, aut etiam decenmillibus passuum à loco, cui incumbe bat, distiterit. Quid igitur Lyrano in mentem venerit, quod Arcam semper supra altissimorum montium vertices rectà promotam voluerit, non capio; forsan timuerit, ne fortè in crepidine montis alicubi haerens peracto Diluvio unâ cum omnibus in ea contentis everteretur. Verum an non idem &in omnibus montium verticibus periculum occurrere poterat? quomodò enim Arca 300 cubitorum longa supra apicem montis consistere possit sine eversionis periculo, nemo concipit; Sed de hoc dubio in sequentibus fusiùs. Debebat Lyranus curam DEO relinquere, qui uti Arcam duxit, quo voluit, ita quoque eandem quiescere fecit, ubi voluit. Idem &alium errorem priore non minorem commisit, dum aquarum decrementum omni quatriduo uno cubito decrevssie opinatus est; sane perquam imperitè; si enim motûs accelerationis notitiam habuisset, tale quid comminisci ausus non fuisset; sequeretur enim ingens indè absurdum, id est, 150.