# Arca Noe 137.5-7

Athanasius Kircher, Arca Noe, 137.5 to 137.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/137.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/137.5

annis ante Romam condi tam contigisse tradit: Roma, inquit, iquidem condita fuit, 24 annis ante primam Olympiadem, qui annus proximè incidit in annum octavum Regis Judae, id est, 283. annis post inceptam Templi Salomonis aedificationem, uti ex Libro 3. & 4. Regum patet. Fuit autem prima Olympias, 763. annis post egressum filiorum Israel ex Aegypto; siquidem ab eo egressu usque ad aedificationem Templi Salomonis lib. 3. Reg. c. 6. numerantur anni 480. Ex hisce con cluditur, Diluvium praeceßisse egressum Israëlitarum ex Aegypto, annis 263, & incidisse in annum aetatis Jacob Patriarchae circiter nonagesimum; ex hoc computu Orosiano non exiguus error nascitur, dum dicit Romam conditam ante 1. Olympiadem, 24 annis, cum tamen communis sententia teneat 7. Olymp. conditum fuisse; hunc praeceßit Diluvium Noeticum annis ferè 540. Sed haec de Ogygio Diluvio sufficiant. Sequitur modò Diluvium Deucalionis quo nil apud Veteres Poëtas & Historicos celebrius est, quod & sub Atticae Rege contigisse traditur. Eusebius ait, Cecropem 400 fermè annis Trojanum bellum antecessisse, & medio illo tempore inter Cecropem, & bellum Trojanum conti gisse Diluvium Deucalionis. Varro apud S. Augustinum de civit: Diluvium Deucalio nis sub Rege Cranao, qui Cecropi proximè luccessit; Justinus autem Historicus hoc Diluvium accidisse tradit sub Rege Amphictyone, qui tertius à Cecrope regnavit; cui consentit Orosius.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
