# Arca Noe 140

Athanasius Kircher, Arca Noe, KAICAP IOTAIOC PAITIHOC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/140

Quae additae sunt ad vitandas hujus nominis aequivocationes: fuerunt enim multi Deucaliones, quorum origines vide apud Comitem Natalem. Tertiò. Fuisse, Noè tempore, ingentem hominum perversissimorum multitudinem Sacrae Literae testantur. Andro Tejus pervetus scriptor, magnam sceleratorum hominum frequentiam Deuca lionis tempore, cum frequentes essent ubique homines. Est enim ista consuetudo, ut cum difficiliùs in magna homi num multitudine vivatur, difficultas victus, & astutiores & pejores homines efficiat. Nam fames neque Deorum religionem, neque majestatem legum, neque authoritatem Principum veretur; quarè omnia scelerum genera per annonae difficultatem oriuntur. Hinc nascitur, uti Tejon refert, Deorum indi gnatio & acerbitas bellorum, quam sequitur Jovis ira & furor ad exterminandam hominum perversitatem, per furias Jovis solio assistentes expressus. Est enim eadem civitatum, quae corporum etiam singulorum hominum natura; ut cum multis malis hominibus tanquam noxiis humoribus repletae fue rint ita statuente providentia per ingentes calamitates famis, pestis, belli expurgantur: cum nihil humanum in summo vertice diu consistere possit, & proxima semper sit peccatorum eximia magnitudini Divina ultio. Quartò. Noë vir justus & perfectus in sua generatione fuit. Ovid. l. 1. idem Deucalione canit: – Non illo melior nec amantior aequi Vir fuit, aut illâ (Pyrrha uxore ejus reverentior ulla Deorum. Quintò. Apollonius de Deucalione πρῶτος δὲ καὶ ἄνθρωπων ἐβασιλευσε, primus mortalium regnavit, quod idem tanquam humani generis instauratori Noëmo post Diluvium scitè adaptari potest. Sexto. Noë DEI jussu instructus rerum omnium ad vitam tum hominum, tum animalium sustentandam necessariarum copiam, intra Arcam comportavit, idem de Deucalionis Arca recitat, quam & κίβωτον vocat Lucianus in Timone. Andro Tejus verò Arcam hanc λάρνακα appellat, undè Parnassus mons, quod illuc scapha illa primò appulerit, Larnassus antea dictus, deindè mutatâ primâ litera Parnassus sit appellatus. Septimo.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
