# Arca Noe 141.1-4

Athanasius Kircher, Arca Noe, 141.1 to 141.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.1

Noe, decrescente jam aqua rum illuvie, columbam primò ad explo randum aquarum decrementum emisit, quae cum non reperiret, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in Arcam & posteà aliam emisit, quae sub vesperum ad eum reversa fuit cum viridi olivae ramo, quem ferebat. Haec omnia Deucalioni adscribit Plutarchus in Libello de Industria animalium suprâ citato οι μὲν μηθόλογοι τῷ Δευκαλιωνι φασὶ περίστεραν ἐκ τῆς λάρνακος ἀφιε μένην δήλωμα γένεσθε χειμενος μὲν εἰσω πόλιν ἐνδιομένην, εὐδίας δʼ ἀποπτασε. Sanè qui fabulas narrant, u columbam ajunt ex Arca emissam Deucalioni certum indicium detulisse tempestatis, cum rursus ingrederetur; serenitati verò, cum avolâsset. Quis hîc Deucalionem cum Noê passim confundi, non videt? ita sanè, ut vel ipsum Noë nomen in Philippi nummo Arcae lateri inscriptum con spiciatur, nisi forsan, uti Falconerius conjicit, illae ultimae tres literae, inverso ordine notent NOEMAPA, id est, APAMEΩN. Sed cur reliquae inscriptionis literae, non inverso, sed recto ordine expressae spectentur? Cur prima litera N. non pariter inversa N. cernitur? nihil igitur dubito, quin per hanc vocem NQE, cujus nomine in ore hominum nihil in Syria, & Mesopotamia, quemadmodum in praecedentibus docuimus, erat requentius, ubique à primaevis istorum locorum hominibus ad posteros traducto, nativo nomine indigitaverint. Octavo. Lucianus, si quis alius fabulosum Deucalionis Cataclysimum ad Noëmi exemplum expressit. Syntagmate de Dea Syria: Δευκαλιων δὲ μοῦνος ἀνθρώπων ἐλιπετο εἰς γνεὴν δευτέρην, εὐβουλιης δὲ, καὶ τοῦ ἑυσεβέος εἰνεκα, ἡ δὲ τὴ σωτηρίᾳ ἡδὲ ἐγνετο. λάρνακα μεγάλὴν, τὴν αυτῆςς ἔχε, ἐς ταυτὴν ἐσβίβασας παῖδᾶς τε καὶ γύναικας ἑαυτου ἑσεβη ἐσβαινοντι δέ οἱ ἀπίκοντα ούες καὶ ἔπποι, καὶ λεόντων γένεα, καὶ ὄφιες, καὶ ἄλλα, οκοσα ἐν γῇ νεμονται πάντα ἐς ζεύγεα ὅδὲ πάντα εδέκετο, καὶ μιν οκ ἐσίνοντι αλλά σφισι μεγάλη διόθεν φιλίη ἐγνετο, καὶ ἐν μιὴ λάρνακι πάντες ἔπλευσαν, ἔστε τὸ ὕδωρ ἐπεκράτεε. Id est, Deucalion autem solus hominum relictus est, in secundam generationem, pru dentiae & pietatis causa, servatus autem est hoc pacto.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
