# Arca Noe 143

Athanasius Kircher, Arca Noe, KAICAP IOTAIOC PAITIHOC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/143

Bithynicarum de Deucalionis Ara Jovi liberatori in monte erecta, & de voragine quadam juxta Templum Jovis Olym bii, in quam aquas Diluvii exoneratas fuisse, narrat, ac promde annuâ sollennitate polentam cum melle, & farina triticea proiicere consueverint; vide Alios fusius tractantes. Quid verò, ex sa xis homines natos intellexerint Mythologi, Dico, quod cum Deucalion vir esset bonus, justus & pius, qui ob aequitatem, religionemque suam non solum Promethei, sive prudentiae filius sit creditus sed etiam ab aquarum impetu, DEO protegente Deucalion & Pyrrha, omnibus nefariis in Diluvio perditis hominibus servatus fuit: Est enim initium sapientiae timor Domini; undè & prudentiae filius appellatus fuit; cum viros bonos & justos omninò mergi non patiatur DEUS, quos fluctuare quidem patitur sed datcum tentatione proventum. Verùm cum homines rudes, & religionis cultusque Divini nascerentur ignari, dicti sunt lapides, qui a Deucalione & Pyrrha ad meliorem vitam instructi in homines conversi videbantur. Habes hîc Tropologicam fabulae expositionem. Ex quibus jam ordine expositis, lu- Pleraque fabularum culenter patet, veteres Mythologos ple figmenta ex SS. Li taque de Deucalionis Diluvio & Arca teris ex tracta. ejusdem, de γιγαντομαχίᾳ, occalione Turris Babylonicae, caeterasque fabulosas Poetarum narrationes ex Sacra Bibliorum historiâ deprompsisse. Verùm cùm de hisce in nostro Oedipo Aegyptiaco, primo & secundo Tomo, uti & in Obelisco Pamphilio, per parallelam quandam comparationem, quàm uberrimè egerimus, eò Lectorem remittimus. CAigitia

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
