Latin
HYDROSTATICUM
Athanasius Kircher, Arca Noe 145
Unproofread scanNot analysed yet
quae sunt quadrati palmi superficies, 9. ite rum multiplicentur per 3. &habebis 27. cubos palmares, quibus unus cubitus solidus, seu cubicus constat. Rursus quicubus palmaris aquâ repletus octo libras pendet, uti paulò antè dictum fuit, duc 8 in 27. habebisque 216 libras, to enim libras vas cubicum cubitale continet, quae diligenter serves Hisce jam clarè propositis, jam ad institutum nostrum revertamur, quod fuit: pondus totius Arcae in libris, pro diversa Arcae intra aquas submersione reperiri; &sicuti de ea summa apud In terpretes est controversia, aliis eam 5. 6. 8. cubitis, aliis 10. aut 12. nonnullis quo que 15. cubitis submersam existimanti bus; ita nos summersionem a 5 cubite incipientes, ad 30 totius Arcae altitudini cubitos computavimus, ex quibus deindè quisque ex summersione Arcae intra aquas opinioni suae congrua, totius Arcae pondus infallibili consequentia cognoscere possit: Ponamus autem primò, Arcam quinque cubitis intra aquas summersam fuisse; ut pondus reperias Ar cae, sic age: 1. Multiplica primò 15000 quae est superficies fundi totius Arcae in cubitis quadratis per 5. cubitos, quibus Arca summersa assumitur infra aquas, &prodibunt 75000. cubiti cubici, quibu junge 60150 aggregatum cubitorum ex sentinae &tecti cubitis constitutum &provenient. 135150. cubiti cubici, quibus expleretur spacium illud Arcae, quod Arca 5. cubitos submersa occupat. &in figura signatur per literas C. D. S. T quod aqueum parallelopipedum tibi imaginaberis. Rursûs hoc spacium 135150cuborum, si per 216 (tot enim libras unus cubus cubitalis continet multiplices, provenient 29192400, tum aqueae molis S. T. C. D. pondus in libris, &consequenter, tota Arca cum omnibus in ea contentis: iuxta 3 &4 Theorema totidem libras ponderabit. 2. Sit jam Arca summersa octo cubitos, ut pondus totius Arcae comperias. sic age: Duc 8 in 15000 paralle logrammam totius Arcae superficiem in cubitis quadratis, &provenient 120000. cubiti cubici, quibus si addideris aggregatum cuborum sentinae &tecti Arcae, 60150. prodibunt 180150 cubiti cubici, totius illius aquei spatii, quod Arca 8 cubitis submersa occupat: hos multiplica per 216 &provenient 38912400. pondus spatii P. Q. S. T. in libris; &quoniam tota Arca cum omnibus contentis, huic aqueo spatio, juxta 364. Theorema aequiponderat, erit &Arcae pondus librarum 38912400. 3. Sit porrò Arca jam immersa 10 cubitis; ut scias pondus aquae. cujus spacium Arca 10 cubitis submer sa occupat, sic age: Duc, ut in praecedentibus 10 in 15000 superficiem fundi Arcae, &prodibunt 150000; quibus junge aggregatum sentinae &tecti 60150 provenient 210150 cuborum cubitalium, quibus constat spacium aqueum, cui Arca immergitur 10 cubitis, &signatur per literas V. X. S. T. hoc multiplica per 216 &provenient 45392400 totius Arcae cum omnibus in ea contentis pondus librarum. Haud aliter in caeteris procedes; ut si Arca 12. si 18. si 20. 25. aut 30. immersa fuisset, quantum pondus Arcam, cum omnibus in ea contentis se, juxta Theorema I &2.