# Arca Noe 151.9-10

Athanasius Kircher, Arca Noe, 151.9 to 151.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.9

Quae Ecclesia, non ut Arca Noëmica centum annis sed à primis Mundi incunabulis coepta est usque ad ultimam Mundi consummationem duratura. Praetereà Arca ingentibus fluctuum turbinibus, in vasto illo aquarum Oceano agitabatur; Ecclesia verò DEI quantis nullo non tempore persecutionum fluctibus sit agitata, plena sunt Ecclesiasticae Historiae monumenta; sicuti tamen Arca illa singulari DEI praesidio, ab omnibus ventorum pluvia rumque turbinibus immunis semper, libera & invicta perstitit; ita sacrosancta Ecclesia juxta Christi dictum, & porta inferi non praevalebunt adversus eam. Rursus Arca non ex una, sed ex multis lignorum generibus bitumine conjunctis exstructa fuit; sic Ecclesia ex multis hominibus cujuscunque tandem conditionis, vinculo charitatis in unione fidei conglutinatis constituta fuit. Erant autem ligna, ex quibus Arca constructa fuit, secundùm quosdam, cedrina, ab omni corruptionis labe immunia, secundum Vulgatam Editionem; evigata, secundum 70 Interpretum Editiozed b tionem; quadrata, quae, quam aptè Ecclesiae DEI congruant, exponamus.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
