Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 152
Unproofread scanNot analysed yet
Inveniuntur in Ecclesia homines incorrupti à peccatis, &DEO semper viventes; reperiuntur &fortes ad ferendas injurias, &ad omnia quaecunque adversa ingruerint, toleranda, animositate &constantia invicti; sunt &in ea homines levigati, id est, non asperi, non acerbi, non intractabiles, sed mansuetudine, affabilitate, &humilitate illustres, quibus insunt viscera charitatis. Quadrata in Ecclesia ligna sunt Sancti Doctores &Magistri Ecclesiae, qui totius Arca pondus, ut nulla vacillet ex parte, sed quocunque se verterit, fida &solida stabilitate consistat, sustentant; dum hi fideles tam intra eam documentis salutis, verbo commonitionis, &doctrinae vigore, &gratiâ instruunt, &consolantur, quàm extra eam, infidelibus eam impugnantibus, &quaestionum fluctus. ac disputationum procellas commoventibus, virtute verborum, sapientia, &rationum efficaciâ obsistunt, errores elidunt, &navim Christi protegentes in tranquillum securitatis statum conducunt. Erat Arca tripertita in infimam mediam, &supremam contignatio nem, nec non in varias contignationes, &nidos divisa; ita Ecclesia DEI utriusque sexus homines, uti in Arca, sub triplici, seculari, Ecclesiastico &Mo nastico statu, per unionem fidei colligati, &baptismo abluti perfectè Arca tristega exprimunt, in qua varii diversorum ordinum status sunt: alii siquidem juxta rectum rationis dictamen vi ventes, non duntaxat ad semetipsos re gendos apti, sed &ad alios gubernandos, ac salutiferâ Christi doctrinâ instruendos perquàm idonei sunt; atque hi in suprema Arcae regione cum Noemo habitare censentur, ab omni terrenarum rerum curâ sejuncti Deo unicè vacantes; verùm cum in Ecclesia boni ma lis permixti contineantur, illi, uti dixi in sublimitate Arcae, hi in Zootrophio, seu in infimo Arcae fundo cum brutis, &feris consociari videntur, eò quod mundanarum rerum concupiscentiis, &carnis illecebris involuti, Divinorum sacramentorum pabulo neglecto, more brutorum vivant; quae omnis generis animalibus, tam mundis, quam immundis exprimuntur.