# Arca Noe 155.6-7

Athanasius Kircher, Arca Noe, 155.6 to 155.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/155.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/155.6

Sunt enim haec veluti quaedam Divinae liberalitatis specula, ex quibus ineffabilis elucet Divini numinis bonitas: dum haec hominem carnibus sui nutriunt, lanâ pellibusque vestiunt, afflictos amoena vocum harmoniâ ad Con ditoris laudem constitutâ recreant, lassos portant, onera convehunt, innumerisque aliis ad vitam humanam sustentandam necessariis usibus, serviunt, nonnullis ad custodiam hominum, quibusdam ad ea, quae homini noxia forent, devoranda, aliis corio, ossibus, pilis, dentibus, tibiis, pennarum pulchritudine & varietate, tum ad medicas facultates tum ad decorem, & ornamentum hominis, conducentibus, ut proindè non incongruè conditor sapientissimus, qui uti tantoperè dilexit hominem, ita & animalia, quae propter hominem produxerat, amâsse, & curam eorum habuisse, & etiamnum habere censeatur; Et quoniam non stitit se hic Divina bonitatis altitudo. Cum enim animalibus miras quasdam, & admirandas facultates, ac naturae dotes indiderit, illas non tam naturae propriae necessitate id exigente, quam instituendi hominis gratiâ animalibus dedisse videatur; ut videlicet in Leone animi magnitudinem, prudentiam in Elephante, in Equo animositatem, fidelitatem in Cane, in Ovibus mansuetudinem, in Columba simplicitatem, castitatem in Turture, in Aquila animi volatum supra omnia, perpetuò laudandi DEUM mirum in modum Interpretes dubios Animalia DEUM studium in Alauda, in Ciconia virtutibus perplexosque reddit.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
