Latin
157.1 to 157.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 157.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt proindè alii, qui hunc Spiri tum, ventum intelligunt, omnia exsic cantem; at cum nemo concipere possit quomodò ventus tantam aquarum mo lem tam brevi tempore pervadere &siccare potuerit; non igitur ventus purè naturalis intelligitur ergò per Spiritum illum Divinum, cujus imperio omnia subsunt, diminutae sunt aquae; juxta illud emitte Spiritum tuum, &creabuntur &rene Vabis faciem terrae; verbo Domini Coeli firmat sunt, &Spiritu oris ejus omnis virtus eorum flatu enim ventorum aquae non exsicca ri, sed turbari &fluctuari solent. Sunt nonnulli, qui putant, Solem, cum effi cacissimus sit, hujus exsiccationis aqua rum causam fuisse, praesertim cum Dilu vium in aestate, quâ Solem ardentissimu experimur, finitum suprà dixerimus. Verùm nec hoc commodè dici potest Si enim Sol hanc incredibilem exsiccandi Diluvii facultatem habuisset, non esset ratio, cur non totum Oceanum maria, lacus, flumina, cum tempore, eâdem vi, &efficacia consumeret, quod tamen experientiae repugnat, &aquarum cumulus cataclysmi Oceanum si non superarit, saltem ei aquarum co piâ inferior non fuerit, uti paulò ant demonstravimus. Nos itaque dicimus, DEUM non omnia, absolutâ &imme diatâ sua virtute in Mundo peragere sed ministerio creaturarum uti solere quamvis non nisi potentiâ obedientiali, ut Scholae loquuntur, elevatâ, quem admodum in mari rubro, supernatural virtute fecit. Cum enim extendisset Mo ses manum suam super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi &urent. tota nocte, &vertit in siccum, &c. Po tuit itaque Divina potentia, cujus im perio omnia substant, in Diluvii aqui exsiccandis praeparare ventum immodicè aestuantem, qui aquarum molem intime penetrando intra constitutum tem pus, totam in vapores resolveret, eique regioni aereae restituerentur, ex qua tantam aquarum molem condensasset; Unde hujusmodi ventus minimè naturalis dici potest: Cùm enim Diluvium altius fuerit, ultra eam videlicet aeris regionem, in qua venti generari non possunt, neque etiam ex terra coeterisque humidis, vapores calidi &sicci, intermediâ aquarum mole impediti, eousque conscendere, neque ibidem resolvi poterant.