# Arca Noe 157.5-7

Athanasius Kircher, Arca Noe, 157.5 to 157.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/157.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/157.5

Restat itaque dicendum, aquas Diluvii non vi naturae, sed Omnipotentis DEI virtute, ministerio vento rum exsiccantium, quos praeter ordinem naturae in hunc finem assumpserat, prodigiosum hunc effectum exsiccationis praestitisse, ac promdè totus iste spiritus siccans miraculi loco habendus, sive generationem ejus spectes, sive vim & ef ficaciam; addo tamen, exacto Diluvic cum terrae constitutio adhuc lubrica madida, & humida esset, tunc enimverò DEUM illam ventorum Solisque virtuti naturali, exsiccandam reliquisse. De occlusione fontium Abyßi, & Cataractis Coeli. Haec difficultas, uti Physiologiae ob jectum longè excedit, ita quoque su pernaturalibus veriùs, quam naturali bus effectibus adscribendum censuerim Quid sint Abyssi terrae, quid Cataractae Coeli, superiùs fusè expositum fuit Quemadmodum igitur rupturam fontium Abyssi Cataractarumque Coeli apertionem ibidem, effectum causis naturalibus superiorem docuimus, ita quoque clausuram eorundem Abyssi fon tium, Cataractarumque Coeli conclusionem, supernaturali virtute DEI accidisse existimamus. Nam quis non videt, iis de causis imminutum esse Diluvium, quibus crevit? Nam ut rectè DiVUS Chrysostomus: Quae ratio, inquit. poterit hoc unquam comprehendere, aqua tanta quomodo desiit? omnia abyssus erant Quomodo igitur tantus aquarum impetus subito minor factus est? quis hoc humana ratione invenire poterit unquam? Quid igitur est? DEI praeceptum est, quod facit omnia. suum continuit impetum, & ad proprium Ne igitur nos curiosius exploremus Quomodò: sed tantum credamus, quod jußit, & conceßit locum, quem solus ipse Dominus scit, qui condidit. ita D. Chrysost. exaltata fuit abyssus, & praecepit, & iterum

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
