Latin
159.1 to 159.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 159.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Unde consequenter &indubitanter colligi tur, complures in Orbe montes, Ararat monte multò altiores tum temporis aquis jam denudatos fuisse, quando Arca in montibus Armeniae requievit, jam que aquarum diminutionem coeptam fuisse, uti figura docet. Verùm cum haec Sacro Textii repugnare videantur, jam, quomodo concordanda sint illa, expo namus; Sic enim habet hoc loco Tex tus: Et clausi sunt fontes abyßi, &c. reversaeque sunt aquae de Terra, euntes &redeuntes, &coeperunt minui post 150. dies, re quie vitque Arca mense septimo, &vigesim. septimo die mensis super montes Armeniae; at vero aquaeibant, &decrescebant usque ad decimum mensem; decimo autem mense, prima die mensis apparuerunt cacumina mon tium. Cum itaque Arca requieverit in montibus Armeniae, mense septimo, &vigesimo septimo die mensis, restabant itaque ad decem menses, &unum diem quo primum cacumina montium videbantur, duo menses, &novem dies Cum itaque Sacra Scriptura expressè dicat, post 150 dies, aquas diminui coe pisse, &septimo mense, &27m0. die mensis Arcam requievisse; Alterutrum dicendum est, aut Montem Ararat fuisse omnium altissimum, vel si altiores in Orbe montes assignemus, eos eo dem tempore, quo requievit Arcam monte Ararat, eodem, inquam, tempore, altiores eo montes ab aquis denudatos fuisse. Verùm cum illa montium denudatio, non nisi post duos menses. teste Sacro Textu, contigerit, videlice decimo mense; Ad difficultatem mitigandam, dicendum erit, tunc temporis quidem altissimorum montium vertices denudatos fuisse, sed cum in incognitis Terrae locis constituerentur, Mosen de iis montibus vicinis, quos ipse in Arca per vitream fenestram observabat, praecipuè locutum fuisse. Atque hoc pacto facilè verba Sacrae Scripturae concordari poterunt. Utrum verò Arca posteris temporibus visa, &examinata fuerit, in Monte Ararat, dicetur in tertio Libro, loco opportuno. Quaeritur tertio. An, quando, &quoQuae situm 3. modo supra verticem Montis Ararat, Arca requiescere potuerit: rα Respondeo, cum plerique textus, non supra montem, sed supra montes Ararat, aut ut Chaldaica Lectio habet, supra Montes Kordu: :7γ γ πη τητη Et requievit Arca supra montes Kordu, aut, ut Berosus Chaldaeus ait, in Montibus Gordiaeis. Septuaginta verò. καὶ Gεn. c. 8. ἐκάθησενἡ κιβωτὸς ἐπὶ ορητὰ Ἀραρὰτ Et sedit Arca supra montes Ararat. Arabica sic habet.