Latin
161.1 to 161.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 161.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Unde mul ti ex Interpretibus ajunt, non reversum fuisse corvum, eò quod cadavera in fluctuanti Diluvii Oceano sectatus quàm longissimè ab Arca divagatus, ean dem reperire amplius non valuerit, unde vel fame, vel fluctibus enectum periisse, sibi persuadent: Sed nec hoc admitti ulla ratione potest. Si enim periit corvus masculus, inidonea otiosaque ad concipiendum conjux ejus in Arca remansit; species itaque corvina hoc pacto contra DEI nutum, haud dubiè periisset. Dico itaque, hanc contradictionem facile concordari posse hoc pacto. Cum enim Hebraica Lectie dicit; corvum egressum &reversum esse, donec siccarentur aquae; Sacrae literae aperte docent, corvum in Diluvi aquis minime periisse; sed postquam egressus fuisset, &post longum volatum non reperisset, quò requiesceret pes ejus, ad Arcae tectum advolasse, atque ex eo pabuli causa nonnunquam divagatus, postquàm fluctuantibus cadaverum carnibus nonnihil refectus esset ad Arcae tectum rediisse, usque dum sic carentur aquae, atque tunc ad egressum animalium conjugi suae restitutum fuisse. Graeca vero Lectio, quae dicit corvum egressum, &non rever sum fuisse, donec siccarentur aquae su per faciem terrae; sic intelligi debet non quod fluctibus, vel fame perierit, sed quod non sit reversus receptusque à Noë intra Arcam, sed extra eam vel in tecto Arcae, vel lateribus Arcae se con servarit, donec siccarentur aquae, &tunc apertâ Arca ad egressum animalium suae conjugi ad semen naturae re stitutum. Patet itaque ex hisce proposita difficultas. Porrò eodem prorsus tempore columba emissa, quae cum non reperiret, ubi pes ejus requiesceret, ad Arcam rediit. Post septem itaque dies aliam emisit columbam, quae ad vesperum ad eum reversa, &jam dudum desideratum pacis, tranquilli tatisque omen auguriumque viridem olivae itized b olivae ramum rostro suo attulit, &altera tertiò emissa, amplius reversa non fuit Quaeri hoc loco non immeritò pote rit; ubinam surculum olivae, terrâ aquarum illuvie adhuc coopertâ repererit?