# Arca Noe 161.5-8

Athanasius Kircher, Arca Noe, 161.5 to 161.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/161.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/161.5

Respondemus, vel ex recisa & fluctuante in ae quore arbore olivae, vel ex colle aliquo Arcae vicino; cum enim mons Arara jam quasi totus ab aquis discoopertuesset, in radice verò montis multa fue rint oliveta, uti & etiamnum à viatori bus juxta Monasterium Nachse van spe ctentur, facilè fuit ex iis surculum ablatum, & ad Noëmum comportatun fuisse, utique DEO Columbam ad servi sui consolationem dirigente. Quare verò non alterius arboris surculum; Dico, id ad mysticam pacis tranquillita tisque significationem, nutu DEI fa ctum; vel etiam, quod Columba forsan olivis adhuc refertas arbores cum repe risset, eum unà cum fructibus in posterae diei pabulum secum transportasse. Sed hae meae conjecturae sunt. Quaeritur quintò. Quanto tempore duraverit Diluvium, & quamdiù Noc man serit in ArcaCum Moses hisce verbis, mense secundo, & vigesimo die mensis, arefa ctam esse terram referat; Noemum verè ex Arca egressum anno sexcentesimo primo, mense secundo, & die vigesima septima, ex ipsis verbis Sacri Textus, fa cilè innotescit tempus Diluvii usque ac diem desitionis ejus, egressumque Noë ex Arca; & quamvis mora Noëmi intra Arcam variè ab Interpretibus controver tatur, nos tamen juxta melioris notae Authorum sententiam a plerisque oen ve ram acceptatam, nostris deindè fundamentis suprà expositis innixi: ex ipsa Sacra Historia remita determinamus. Suppono, annum & menses, de quibus toties hoc loco à Mose fit mentio, esse annos Lunares, non Solares; est au tem haec differentia inter mensem Lunarem, & Solarem, quòd hic illum un decim diebus excedat; est enim mensis Lunaris 354. dierum, Solaris 365. quae ab invicem subtracta produnt undecim dierum, uti diximus differentiam; atque hi anni, & menses, maximè uti olim ita etiamnum usitatos esse Hebraeos, ex eorum computu patet. His itaque suppositis, cùm ita, uti in praecedentibus ostendimus, Diluvium inceperit anno sexcentesimo vitae No?

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
