Latin
161.9 to 161.11
Athanasius Kircher, Arca Noe 161.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
mense secundo, &decimo septimo die; desierit autem sexagesimo primo, mense secundo, die 27, luculenter patet ex subtractione unius numeri ab altero, tempus quo Noë in Arca fuerit. Annus desitionis Diluvii 60 1an. 47 dies. Annus inception. Diluvii 600 an 57dies. Qui numeri subtracti relinquunt 1 annum Lunarem &10 dies, qui constituunt unum Solarem, quo Nos toto Diluvii tempore in Arca mansit. Ut proindè non parùm mirer, tam varios esse hujus loci Interpretes in determinanda Diluvii diuturnitate, cum vel ex ipsis verbis Sacrae Scripturae, uti jam innuimus, involutum, ut ipsi putant, negotium decidere potuerint; quae quidem in Authores variatio aliundè non provenit, nisi à diverso principio, quo initium Diluvii sumunt. Epilogismus Calculi. Ab anno sexcentesimo vitae Noë, mense 2, die 7, incepit Diluvium 37die. Ante ingressum Noë in Arcem A die pluviae Usque ad totale incrementum 150 A fine totalis incrementi, requievit Arca supra montes Armeniae 77ῶει. Ab hoc usque ad Cacuminum montium visionem Usque dum Noë aperuit fenestram, &dimisit Corvum Et post dimissionem Terra arefacta est. Omnes hi numeri juncti faciunt 365 dies Qui est integer annus Solaris sive Lunaris, plus 11 diebus. Quaeritur sextò. Ubi Henoch &Elias destructo, per Diluvium aut ab initio etiam, Paradiso manserint? Restat nunc exponendum, cum omnes homines in Diluvio perierint, exceptis solis 8.