# Arca Noe 163

Athanasius Kircher, Arca Noe, APPENDIX EROTEMATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/163

Et quantum quidem ad Noc filiosque attinet, dico cum tempus illud tale fuerit, ut homines ob tantam humani generis orbisque terrarum cladem potius lugentes poenitentiam agerent, quàm expetendae fruendaeque voluptatis etjam licitae & concessae gratiâ genio importunè indulgere Verisimile videri uxta communem Interpretum opinio nem, eos Dei gratia cooperante ab omn congressu abstinuisse; quoad animalia vero bruta aliud sentiendum esse judico; quis enim naturalem libidinis impetum in iis animalibus, quae ex se & sua natura ad generandum proniores sunt, uti inter Quadrupedia sunt Capri, Arietes, Cervi & similia, inter volatilia verò Columbae, Galli, Turtures & caetera, sine manifesto miraculo cohibebit? ita Buteo, praesertim cum illa carnibus, haec & Ovis & carnibus magno tàm hominibus quàm animalibus emolumento esse poterant; & uti ratione & judicio carebant, ita luctus & poenitentia in eos non cadebat; unde naturales inclinationes secuta, generationi intendisse, ne mini dubium esse debet, nec alicui dubium occurrat, Arcam ex generatione tot animalium nimis arctam fuisse. Illi utique dubitare cessabunt; ubi consideraverint multa ex recenter natis animalibus quotidie in nutrimentum Carnivororum cessisse. Et non obstantibus istis dico Arcam adeò adhuc amplam fuisse, ut plures adhuc mansionum nidorumque habitacula & receptacula inhabitata permanserint; quas Atheis caeterisque incredulis, qui ex incapacitate tot tantorumque animalium perperam concepta, Arcam Noe veluti fabulosam, explodunt, bestiis associatis, inhabitandas, relinquimus. ATHAitia

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
