Latin
ARCAE NOEMICAE
Athanasius Kircher, Arca Noe 164
Unproofread scanNot analysed yet
Adest finis annui carceris &moeroris, perpetuae deinceps libertatis exordium. Adest facies secundae aetatis undi, &praeterità jam infantià adolescentiam ingreditur, quam ad decimam quoque generationem perducet. Volucres repetunt sylvarum recessus, &ferae innatam positamque ad tempus recuperant feritatem. Tempus adest renovatae solitudinis, qualem Adamus Paradiso extorris expertus est. Noe ex carcere ligneo laetus exit, &in patriam redux undarum omniumque reproborum victor: jam de pace columbae viridi olivae ramo gestientis ministerio, indicatâ securus. Jacent improbi Kainitae; jacet efferata Gigantum immanitas, prostrati sunt potentes illi à seculo viri famosi. Tempus tandem aperitur, quo Dominus moerentem hucusque, jacentemque in luctu amicum suum excitat justum suum Noe, dicens; Suroe, propera, dilecte mi& veni ex foraminibus Arcae, &ex ligneis carceris gurgustiis; Jam enim hyems transiit, imber abiit, &recessit, flores apparuerunt in Terra nostra. Ostende Mundo faciem tuam; Sonet vox tua in auribus meis, sacrifica mihi sacrificium laudis, &redde Altissimo vota tua.