# Arca Noe 164

Athanasius Kircher, Arca Noe, ARCAE NOEMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/164

Adest finis annui carceris & moeroris, perpetuae deinceps libertatis exordium. Adest facies secundae aetatis undi, & praeterità jam infantià adolescentiam ingreditur, quam ad decimam quoque generationem perducet. Volucres repetunt sylvarum recessus, & ferae innatam positamque ad tempus recuperant feritatem. Tempus adest renovatae solitudinis, qualem Adamus Paradiso extorris expertus est. Noe ex carcere ligneo laetus exit, & in patriam redux undarum omniumque reproborum victor: jam de pace columbae viridi olivae ramo gestientis ministerio, indicatâ securus. Jacent improbi Kainitae; jacet efferata Gigantum immanitas, prostrati sunt potentes illi à seculo viri famosi. Tempus tandem aperitur, quo Dominus moerentem hucusque, jacentemque in luctu amicum suum excitat justum suum Noe, dicens; Suroe, propera, dilecte mi& veni ex foraminibus Arcae, & ex ligneis carceris gurgustiis; Jam enim hyems transiit, imber abiit, & recessit, flores apparuerunt in Terra nostra. Ostende Mundo faciem tuam; Sonet vox tua in auribus meis, sacrifica mihi sacrificium laudis, & redde Altissimo vota tua.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
