Latin
PARS I
Athanasius Kircher, Arca Noe 165.6
Unproofread scanNot analysed yet
Volucrum verò genus, in suavissimos harmonia modulos effusum; Lusciniae cantilla bant, frittillabant Fringillae, pittitabant Passeres, &Rubeculae, caeteraeque canorâ voce praeditae, reliquas quantum vis absonarum vocum volucres pariter ad Hymnos DEO conditori earum per solvendos certatim animabant. Post hae praeviâ benedictione à Noemo omnibu &singulis volucribus impertitâ, abeundique potestate data; solutis quoque nidis caveisque, eccè, juxta praeceptum Domini, uti ingressa erant, ita &egres sa juxta species suas, bina &septena ad uberrimum naturae semen, specie rumque propagationem avolare coepe runt, solis illis, suis adhuc nidis, ca veisque, quae vel in facrificium, vel usum Noë, alimentumque cedere debe bant, conservatis.