# Arca Noe 165.6

Athanasius Kircher, Arca Noe, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/165.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/165.6

Volucrum verò genus, in suavissimos harmonia modulos effusum; Lusciniae cantilla bant, frittillabant Fringillae, pittitabant Passeres, & Rubeculae, caeteraeque canorâ voce praeditae, reliquas quantum vis absonarum vocum volucres pariter ad Hymnos DEO conditori earum per solvendos certatim animabant. Post hae praeviâ benedictione à Noemo omnibu & singulis volucribus impertitâ, abeundique potestate data; solutis quoque nidis caveisque, eccè, juxta praeceptum Domini, uti ingressa erant, ita & egres sa juxta species suas, bina & septena ad uberrimum naturae semen, specie rumque propagationem avolare coepe runt, solis illis, suis adhuc nidis, ca veisque, quae vel in facrificium, vel usum Noë, alimentumque cedere debe bant, conservatis.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
